monumenta.ch > Boethius > bnf8672.58 > bnfNAL1592.502 > sectio 7 > bnf8907.645 > sectio 3 > bnf15046.229 > sectio 5 > bavPal.lat.311.336 > bavPal.lat.311.341 > bkeCod.16.99r > bsbClm6224.103 > bnf15046.205 > bnf8907.242 > sectio 2 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 102, 2
Nec in his verbis quae dixi, Vivite bene, ne moriamini male, attendatis eos qui forte male vixerunt, et in lectulis suis mortui sunt; et acta est pompa funeris eorum, et positi sunt in pretiosis sarcophagis, in sepulcris pulcherrime et operosissime fabricatis: et quia forte dicit sibi unusquisque vestrum, Vellem sic mori, putetis me rem vanam dicere voluisse; quoniam dixi velle me ut bene vivatis, ne male moriamini. Contra forte occurrit aliquis, qui et bene vixit, et secundum opinionem hominum male est mortuus: forte a ruina est mortuus, a naufragio mor tuus est, a bestiis mortuus est; et dicit unusquisque carnalis in corde suo, Quid est bene vivere? Ecce ille sic vixit, et sic est mortuus. Redite ergo ad cor: et si fideles estis, invenietis ibi Christum; ipse vobis loquitur ibi. Ego enim clamo: ille vero in silentio plus docet. Ego loquor per sonum sermonis: ille intus loquitur per timorem cogitationis. Ergo ipse inserat in corde vestro verbum meum: quoniam dicere ausus sum, Bene vivite, ne male moriamini. Ecce quoniam fides est in cordibus vestris, et ibi est Christus, et ipse habet docere quod ego cupio personare.